- ADA
- I.ADAPlinio l. 3. c. 19. Abdua, Straboni Adva, aliis Adda, fluv. est Italiae, qui in iugis Rhaeticis seu Braulio monte ortus, indeOccasum rectô tramite petit, ac Larium lacum ad latus ingreditur, Vide Stumpf. l. 10. de Rbetis c. 7. et supra in voce Abdua.II.ADAHesych. Α᾿δκ, ἠδονὴ, πηγὴ, καὶ ὑπόβαβυλωνίων, ἡ Η῞ρα.III.ADAbar Ahaba, eximius Astrologus Hebraeorum, cuius supputatio revolutionum fuit verior et accuratior, quam calculatio revolutionis Samuelis Iarchinaei qui quô die obiit, natus est Raf Ada, R. David Ganz. Chronol. Initio Millenarii V.Auctor vero Iuchasin. probat duos fuisse R. Ada vide ibi.IV.ADAaltera uxor Lamechi, Gen. c. 4. v. 20. cui peperit 77. liberos, Ioseph. Iud. Antiq. l. 1. c. 2 Uxor etiam Esau, filia Elon. Gen. c. 36. v. 2. Item filia Hecatomni, Cariae regis, et Artemisiae soror, quae Hidrico fratri nupsit. Strab. l. 14. Defuncto marito Olympiad. 109. annô primô successit, ac provinciam rexit ann. 4. Eiecta a fratre minimo Pexadoro, Olymp. 109. annô 4. Haec postmodum Alexandro obviam profecta; Alindis urbe traditâ, eum in filium adoptavit. Deinde ab eo toti Cariae praeficitur. Curt. l. 2. c. 8. Strabo. l. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.